- AEGINA
- I.AEGINAAristodemi, Spartanorum Regis uxor. Herodot. l. 6.II.AEGINAAsopi regis Boeotiae filia, quam Iuppiter amavit, et in ignem conversus compressit, ex qua postea Aeacum, et Rhadamanthum suscepit. Item insul. in qua Aeacus regnavit, olim Oenopia dicta, hodie Engia. Vide Aeacus. Fama est huius incolas las aliquando omnes peste fuisse absumptos, ita ut solus Aeacus fuerit superstes. qui cum graviter ferret insulae solitudinem, Iovem precatus est, ut aliquô pactô homines repararet, ita dicens, ut refert Ovid. Met. l. 7. Fab. 25.Iuppiter ô, dixi, si te non falsa loquunturDicta sub amplexus Aeginae Asopidos îsse,Nec te, magne Pater, nostri pudet esse parentem;Aut mihi redde meos, aut me quoque conde sepulchro.Iuppiter autem illis precibus commotus, formicas in homines mutavit, qui vocati erant Myrmidones, i. e. Formicarii; Qui ideo sic dicti (inquiunt Mythologi) quia formicarum more terram fodientes, et in cavernis habitantes, frugalitati et parsimoniae studuêre. Populi Aeginenses, vel Aeginetae, unde Paulus Aegineta Medicus Graecus, de quo vide Voss. de Phitosophia, c. 13. Primi autem Aeginenses monetam excuderunt, teste Aelianô, Var. Hist. l. 12. c. 10. πρῶτοι ῃόμισμα ενόψαντο, καὶ ἐξ αὐτῶν ενλψ´θη νόμισμα Αἰγιναῖον. Inde etiam Aegineticum aes, quod olim in pretio fuit. Plin. l. 34. c. 2. Hi Dario, in omnes Graeciae urbes legatos mittenti, sponte se submiserunt: Potentes olim mari, et insignes Athletae. Herodot. l. 6. Fuit etiam urbs eiusdem insulae episcopalis olim sub archiepiscopo Atheniensi, nunc metropolis, a Megaris 1000. stad. in meridiem longitud. 50. 05. latitud. 38. 32. Vide Steph. in Αἴγιναι, ubi tres Aeginas recenset, Menandr. l. 1. de gent. Dem. c. 17. Athen. l. 4. Incolas eius quod attinet, miror (inquit Vir Magnus) in Aegina insula saxosa et sterili, cuius ambitum Strabo et Eustathius definitunt stadiis 180. Plinius l. 4. c. 12. vero 20. mill. pass. quondam habitâsse Myrmidonum myriadas 47. Pindari Schol. in Od. 8. Olymp. πλψ´θειν γὰρ ἀνδρῶν οὕτω φασὶ την` Αἴγιναν, ὡς εἶαι εν αὐτῆ τεςςαράκοντα ἑπτὰ μυριάδας ἀνθρώπων. Nic. Lloydius.III.AEGINAnunc Engia, arcem habet a Turcis excitatam in tutelam sinus Saronici, qui ab illa il Golfo d' Engia hodie dicitur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.